Page:EBC 1610 06 12 0985.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustris et R.de Domine, in Christo frater.
Literas tuas communicavi cum magistro cubiculi Summi Pontificia, ut eas eidem Pontifici legeret. Id ille fecit, sed literas mihi nondum restituit, etiamsi continuo restituturum se promiserat. Haec causa est, cur tamdiu respondere distulerim. Ago igitur gra tina, quod nos de rebus quae istic geruntur ab optimo et coelitus dato episcopo Bambergensi certiores reddere voluisti; sed ex animo doleo, quod tam parum possim in adiuvanda causa communi catholicorum, et in specie in iis quae ad episcopum et principem vestrum pertinent, tum in causa praepositurae, tum in aliis. Caeterum spe ro bonam voluntatem meam et a Deo, et ab hominibus pro facto accipiendam, quando aliud non possum. Vale miles Christi egregie, certa bonum certamen fidei, et securus expecta coronam iustitiae; et me,ut facis,ama, et apud Deum precibus tuis iuva. Roma, die 12 iunii 1610.
Admodum R.dae Dom. V.
frater in Christo
Robertus Card.lis Bellarminus.
---page break---
D. Io. Fornerus, vicarius generalis Ill.mi et R.mi episcopi Bambergensis.