Page:EBC 1610 04 11 0967.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Visitatio ecclesiae et dioecesis Montis Politiani 1610.
In Dei nomine Amen. Cunctis pateat evidenter et notum sit, quod cui Ill.mus et R.mus D.Robertus tit. S.Mariae in Via presb. card.lis Bellarminus, episcopatus Montis Politiani generalis administrator, cum non possit ob diversa negocia quibus in Romana curia est impeditus dictum episcopatum per se ipsum visitare, designasset admodum Ill.mum et R.mum D.Ugonem Ubaldinum basilicae S.Petri Urbis canonicum, et prothonotarium apostolicum visitatorem dictae civitatis et diocesis ut in literis patentibus tenoris infrascripti videlic Nos Rooertus tit.S. Mariae in via presb. Card.lis Bellarminus et episcopatus Montis Politiani administrator. Tibi per Illustr ac admodum R D. Ugoni Ubaldino. cum ex praescripto seac. Conc. Trid. quotannis per locorum ordinarios in unaquaque eorum dioecesi habenda sit per se ipsos sacra visitatio, et si praepediti fuerint per alios; sine est quod apud Nos cuius administrationi praedicta ecclesia demandata fuit vigore brevis apostolici desiderantes quod ipsa ecclesia Politianensis,totaque illius diocesis visitetur. Te perillustrem ac admodum R. D. Ugonem Ubaldinum, de cuius scientia,probitate ac rerum experientia plurimum in Domino confidimus, omni quo possumus meliori modo eligimus, constituimus et deputamus in visitatorem dictae ecclesiae. Dantes tibi facultatem, et omnimodam potestatem visitandi, non tam ipsam cathedralem ecclesiam Politianensem omnesque parrochiales ecclesias, sacras monialium aedes, eaeumque monasteria tam intra diutam civitatem quam in eius dioecesi existentia (etiam quoad clausuram) et omnia quae ad Dei honorem, et ecclesiarum cultum spectant; verum etiam personali visitationi omnes, et quoscumque tam in dignitate ecclesiastica constitutos,quam r.dos DD. Can.cos curatos presbiteros, et clericos tum simplices, tum beneficiatos, et etiam moniales subiiciendi, super eorum doctrina et officio unumquemque examinandi, approbationi,et reprobandi, approbatos laudandi, et reprobatos ab ordinum executione et
---page break---