Page:EBC 1610 03 14 0960.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Serenissime Princeps Domine observandissime. Illustris Dominus lulius Caesar Cribellius reddidit mihi litteras Serenissimae Celsitudinis Vestrae die 12 Martiw; et simul expo&uit, quae Serenitas Vestra illi mandaverat circa communem causam reipublicae christianae in Germania periclitantis. Sed ante aliquos dies commendaverat mihi negotium aliud, quod proprie ad Celsitudinem vestram Serenissimam pertinebat. Et quidem negotium illud particulare pro viribus promovere studui, praesertim cum Summus Pontifex consilium meum,et duorum aliorum cardinalium in ea re audire voluerit. De periculis Germaniae propulsandis, quid a Summo Pontifica sperari possit, idem consiliarius Serenitatis Vestrae D.Cribellius coram referet. De me Serenitas vestra ambigere non debet, quin ex toto corde facturus sim quod in me erit sive consilio apud Summum Pontificem, sive precibus apud Omnipotentem Deum, sive etiam pecuniis si forte Pontifici placuerit partem aliquam reddituum a nobis exigere: quamvis enim perexigui sint redditus mei, tamen cum Sancto Tobia ex modico modicum libentissime tribuam. Conservet Deus Serenissimam personam vestram longis temporibus ad ecclesiae defensionem, et promeritorum vestrorum incrementum. Romae die 14 Martii 1610.