Page:EBC 1610 03 14 0959.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissimi, ac Reverendissimi Domini praesules, et principes. Litteras Illustris3imarum, ac Reverendissimarum Dominationum Vestrarum ultima die Augusti datas reddidit mihl admodum Reverendus, et lllustris Comes Fridericus de Hohen Zollem die 12 Martis. Ex iis litteris,et legatorum verbis cognovi non solum periculum, in quo res Christiana versatur, sed etiam zelum, et solicitudinem Illustrissimarum, et Reverendissimarum Dominationum Vestrarum in religione catholica conservanda. Quid vicissim ab Apostolica Sede, et Summo Pontifico expectandum sit, legati referent. Quod ad meam exiguitatem attinet, gratias ago Deo ex toto corde, quod tempore tam difficili accenderit animos tot Illustrissimorum principum ad utilissimam, ac paene necessariam confoederationem: in qua si perseveraverint, non ambigo, Deum adfuturum et praepotenti dextera sua conatus eorum feliciter promoturum. Interim ego quoque precibus apud Deum, et consilio,atque exhortatione apud Sanctissimum Patrem Nostrum Summum Pontificem communem causam, pro viribus adiuvabo. Confirmet Deus quod operatus est in vobis; et qui dedit velie, donet etiam perficere in laudem sanati nominis sui. Idem etiam Illu(strissimas, et Reverendissimas personas vestras in omni prosperitate, et incolumitate custodiat. Romae die 14 Martii 1610.