Page:EBC 1610 03 09 0958.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverende Pater. Dominus Antonine Pazesius monachus Caelestinus Gallus longissimo morbo laboravit; atque ea causa est, cur non statim ex Italia in Galliam redierit. Nunc demum a morbo recreatus venit, paratus obedientiae iugum volenti animo subire. Scripsit ad me litteras in hac mea inclusas, quas mitto ad Rev. Paternitatem Vestram, quia non mihi constai,an iusta sint, quae pe tit; rogo autem Paternitatem vestram, ut benignam se exhibeat erga istum filium suum, ut caeteri animentur. Et si pater filii prodigi, secundum evangelium, ita liberaliter excepit eum, qui dissipaverat omnia bona sua vivendo luxuriose, ut iuberet darl illi stolam primam, et anulum pretiosum, et occidi vitulum saginatum; quanto magis convenit Paternitati vestrae filium suum, qui auxit bona sua, cum et sacerdotio, et doctrina ornatus redeat, benigne excipere, et locum professionis illi conservare, et permettere, ut sacerdotio fungi possit? Commendo igitur illum eo affectu,quo possum maximo, et Reverendae Paternitati Vestrae a Beo precor omnia prospera. Romae die 9 Martii 1610.