Page:EBC 1609 12 12 0934.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Perillustris, et Reverendissime Domine Frater. Videor mihi respondisse literis Reverendissimae Dom.Vestrae, quas primum accepi; sed cum iterum per aliam viam easdem acciperem, snbdubitare coepi, an respondissem; tam varine, et tam multae sunt occupationes meae, ut facile ad oblivionem rerum praeteritarum me adducant, praesertim in hac astate senili. Ut non sit, non potest mihi non esse iucundissimum cum fratre per literas colloqui, cum quo et iugum idem obedientiae sanetae annis fere quadraginta portavi, et nunc iugum durius, ac difficilius praelaturae porto. Cognovi ex literis Reverendissimae D.Vestrae statum ecclesiae istius, et continuo cum Summo Pontifico, et cum cardinale Sancii Georgii diligenter egi de restituendo nomine, et dignitate archiepiscopali ecclesiae vestrae. De angustiis, quas patitur Amplitudo vestra a falsis fratribus, etiamsi dedi, et dabo operam, pro mei particula muneris, ut aliquando liberetur; interim tamen non sine magno praemio erit patientia vostra. Itaque simul et compatior pro praesenti pressura, et congratulor pro futuro gaudio. Bene novit D.Vestra Reverendissima non aliam fuisse vitam apostolorum,et illius ipsius beatissimi apostoli Thomae, qui primus in partibus istis praedicavit regnum Dei, et per multas tribulationes intravit, et secum duxit primitias istius regionis in coelum. Non alia via intrare nos oportet, et colligere fructus serotinos, et Domino Christo eos offerre. Moleste fero, quod Sanctissimus Pater non frequentine per literas consoletur fratres suos in tam longinqua regione pro ecclesia laborantes; sed ab altera parte compatior infinitis eius oocupationibus; nec illud ignoro, ubi deficit humana consolatio, ibi praesentiorem solere esse divinam. Valeat Reverendissima D.Vestra in Domino, et oremus pro invicem, ut salvemur. Datum Romae die 12 Decembris 1609.
Admodum ill.ris et R.mae Dom.V
frater, et servus in Christo
Robertus Card.lis Bellarminus