Page:EBC 1609 12 06 0931.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

R.me Pater ac Ill.me Domine
Statueram Suae Sanctitatis pedibus provolutus, deplorandum ordinis nostri statum et morbum, qui est ad mortem, aperire ac remedium praesens, sub Vestrae R.mae P. patrocinio, supplex patere, sed prohibuit R.mae D.Viardinus, qui aversum esse ab huiusmodi patroci nio P.V. animum significayit, paratissimum tamen ad ordinis nostri negotia promovenda, praecipue vero ad tuendam et propagandam regularem disciplinam, in monasterium,cui indignus praesum, introductam. Quod posterius tanto me gaudio cumulavit, ut conceptum dolorem ex generalis protectionis, ad quam tendebam, repulsa piane sustulerit. Quidni enim plurimum gaudeam, cum liberaliter mihi oblatam stabiliendae disciplinae praedictae commoditatem, quam avide toto decennio quaesivi, videam? Benedictus Deus qui suorum lacrymas non despexit, et ad auxiliatrices manus ferendas pusillo suo gregi Mariano, de conservatione ac propagatione disciplinae restitutae pene diffidenti R.mam P.V. et hominem cuius opera in reformationis piscinam mitteremur, et in ea non obstantibus falsis fratribus permaneremus, pro sua consueta bonitate concessit. Benedicta etiam R.ma P.V. quae inter tam seria,quibus quotidie pro totius ecclesiae militantis salute detinetur, etiam parvitatis npstrae curam suscipere dignatur. Quod pro tam benigna in nos misellos animi propensione rependamus, non habemus. Deus Optimus Maximus qui calicem aquae frigidae irremuneratum esse non patitur, tantae charitatis affectum non dedignetur, et qui R.mae P.V. dedit velie ad nobis opitulandum, donet et ea quae praedictus R.dus Dominus Viardinus omnium nostrum nomine eidem proponet, foeliciter perficere. Datae Mussiponti die sexto Decembris 1609.
Ill.mae ac R.mae P.V.
Obsequentissimus et humillimus cliens
Servatius de Laizuel
abbas S.tae Mariae Mussipontanae
R.mo P. ac Ill.mo DD. Cardinali Bellarmino