Page:EBC 1609 11 04 0917.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Serenissime Princeps, Domine observandissime. Vidi libentissime Dominum Fridericum Fornerum, cuius egregiam in fide pro paganda, ac defendenda constantiam, atque in calumniis falsornm fratrum tolerandis patientiam invictam praedicari saepissime audiveram. Dignissimus omnium est, qui a Serenissima Celsitudine Vestra, et ab omnibus bonis ametur. De electo vero Bambergensi, quid dicam? sensi profecto incredibilem animi voluptatem, et tam manifestai grattai Dei humillimas gratias egi. Ego enim ex litteris sincerorum amicorum oppressionem ecclesiae Bambergensis, turpitudinem vitae, et in fide claudicationem episcopi nuper defuncti optime noveram, deque his rebus omnibus saepissime Pontificem Maximum admonui. Et cum de remediis tanti mali cogitaremus, placuit divinai bonitati praevenire consilia nostra, et rem omnem optimo fine concludere. Ego continuo cum Summo Pontifico,et cum Illustrissimis collegio deceleri confirmatione, et de sumptibus minuendis; et quidem confirmationem in hodiermo consistorio expeditam omnium suffragiis habemus; de sumptibus minuendis egi accuratissimi tum cum ipso Pontifico, tum cum ordinum capitibus, bona verba retuli; an effectus sequetur ignoro; res enim perdifficilis est cum a multorum consensu et voluntate dependeat. Ego, ut censeo condonanda esse omnia liberaliter in tam bona causa, ita nihil omnisi in cohortandis aliis, quod ad persuadendum facere posse videretur. His opto Serenissimam Celsitudinem vestram optime valere, eique omnia precor a Deo secunda,et prospera, et me ad omne obsequium paratissimum offero. Romei die 4 novembri. 1609.