Page:EBC 1609 10 15 0911.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ignobilis ego ad te, excellentissime praesul, tanquam ad sacram anchoram, et ad tutissimum nostrae fidei, et religionis asylum, vela navigii nostri vertere visum fuit. Precamur, obnixeque rogamus, ut pro ea, qua in cardinalium senatu fungerla potestate, nostram sublevare digneris anxietatem, et deceptis in hoc regno multorum christianorum legionibus, a S.Sede Apostolica mihi pauperrimo fanmulo tuo digneris impetrare subsidium, et quam privilegiorum exopto confirmationem, solius tantum, post Deum auxilii favorem consequi merear, et obtinere. Nullam a me,neque a mais omnibus, qui Christi membra sunt accepturus mercedem aliam, quam illam solam Domini nostri Iesu Christi, qui ore proprio dixit, Pauperes semper habebitis vobiscum, quibus cum volueritis, potestis bene facere, sed quod uni ex minimis feceritis mihi fecistis. Valeat Celsitudo tua (Illustrissime) ad Mathusalem annos.
Belnae Idibus Octobris anno salutifero 1609.
Ad eumdem Ill.mum Cardinalem Panegyricum Carmen.
Insignis virtute Cato, Pompeius honore,
Tullius eloquio, relligione Numa.
Relligio, probitas, honor, et facundia tecum:
Sic tales homines quatuor unus habes.
Cur tibi tam lenis, cur tam iucunda senectus?
Libera quod vitiis tota inventa fuit.
Cur tua iam gravibus virtus non frangitur annis
Nec patitur vitae deficientis onus?
Corpora mens, mentem virtus. Deus omnia servat,
Cur minuet vires longa senecta tuas?
At scimus, quoniam Deus est pietatis amator
Ventura auspicio prospera cuncta suo.
Plurima virtuti laus hic; at praemia nulla.
Nam Deus illius praemia solus habet.
Eximie claros cur ad virtutis honores
Ex humili plures vidimus esse loco?
Pauperibus virtus, quia sit sine dote maritis
Nubit, habet grandes sors opulenta viros.