Page:EBC 1609 09 19 0907.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum R.de Pater. Legi litteras R.dae p.tis tuae, et audivi patrem Iosephum a Iesu Maria mihi rem totam diligenter explicantem; consideravi quoque satis attente regulam ordinis vestri. Ex quibus omnibus cognovi institutum fratrum Carmelitanorum Discalceatorum proprie eremiticum esse, vitae contemplativae addictum, cui proinde non parum repugnet studium missionum, quod discursus et evagationes magnas requirit. Secus autem est de ministerio verbi et confessionum audiendarum in propriis ecclesiis; quod eiusmodi discursus et divagationes non requirit; et tamen satis esse videtur ad hoc, ut ordo vester inter ordines mendicantes merito numeretur. Atque, ut hoc noverit p.tas tua, ego de hac re aliquando disputavi cum patre Retro a Matre Dei, piae memoriae, cum ille valde propensus videretur ad missiones, et mihi id videretur parum cohaerens cum tam rigida observantia silentii et recollectionis, quam sanctus iste ordo profitetur. lam vero ilio defuncto, ac, ut pie credimus, in domo Domini feliciter quiescente, minus laborandum erit in sancto instituto vostro in sua puritate et observantia conservando; in qua re ego pro tenuitate mea, laborem et operam libenter impendam. Amo enim ex corde congregationem vestram, et in orationibus tam sancti ordinis multum confido. Valeat R.da p.tas tua memor in sanctis precibus et sacrificiis suis; ac si deinceps ad me scribere voluerit, poterli hispanice scribere, quia linguam hispanicam satis bene novi. Datum Romae, die 19 Septembris 1609.
Admodum R.dae P.tis Tuae
Uti frater in Christo addictissimus

Robertus Card.lis Bellarminus.

Admodum R.do p.ri, p.ri Aldefonso a Iesu Maria
Generali Ord. Carmelitarum Discalceatorum