Page:EBC 1609 03 17 0849.pdf/3

From GATE
This page has been proofread

quam regala nostra valuti praecipuum munus iniungit et hortatur; si utrumque vellemus amplecti, neutrum profecto assequemur. Haec sint, Ill.me Domine, quae animum nostrum commoverunt ad effundendas coram te huiusmodi preces, quibus supplex oro, ut Dominum Nostrum de hac re fusè alloquaris, certiorem illum faciens de his quae tibi dieta sunt, sermonibus mais halitum et vitam tribueens, ut eius Beatitudo veritate cognita nihil erga dieta seminaria vel quid simile de novo statuat; quin potius nostris generalibus capitulis eadem remittat, ut iuxta statum nostrum, quaecunque ad Omnipotentis Dei gloriam et diotae familiae tranquillitatem coneernunt, ut fieri solet, statuant et decernant.
Circa quae omnia Illustrissimam Dominationem tuam audire obsecro fratrem Ioseph a lesu Maria huius epistolae delatorem, quem ut meas vices gerat sacer orde noster ad Sanctissimum Dominum mittit, cui etiam indubiam fidem adhibere poterla, utpote cui maiora munera obeunda pluries idem orde credidit; ut, ab eo re perfectè cognita, exactius possis Domino Nostro rationem reddere et incommoda ma xima ex huiusmodi novitate secutura illi aperire.
Et ut laborem istum cum gaudio et spe coelestis praemii subire possis, esto certus (Amplissime Praesul) quod religio nostra in Hispaniarum regnis (secundum praesentem statum) inter reformatas omnium oculis est probatissima, et una ex quibus uberiores fructus respubli ca Christiana capit, diuque pacatissimum habuit cursum; quam omnino perturbandam fore,et ipsam ecclesiam Dei his officiis privandam indubitatum existimo, si in ea,ut praedicti fratres intendunt, Dominus Noster sine capitalo generali quicquam innovaverit.
Deus Optimus Maximus acquiescat precibus servorum tuorum, quas pro vita longaeva tui et augmento gratiae aeternaque salute consequan da fundendas in hac familia libenti animo offero.
Datum Matriti xvj kalendas aprilis anno Domini 1609.
Ill.me Domine / Obsequentissimus servus tuus
Fr.Ildefonsus a Iesu Maria Generalis