Page:EBC 1609 03 14 0847.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Pater et in Christo frater. Non ignorabam P.V.am post labores triginta annorum requiem aliquam exoptasse. Sed Deo aliter visum, qui per aliam viam reduxit servum suum in regionem primae vocationis, ut lucris animarum potius quam propriae quieti operam daret. Exiguum omnino est quod egi in causis abbatum Sancti Trudonis, et apud sanctae memoriae Clementem Octavum, et apud hunc qui nunc sedet Paulum Quintum; sed charitas opsorum, ut etiam P.V. pro magno reputai ipsum modicum quod feci.
De tempestate imminente monasteriis vestris ab archiepiscopo Magdeburgensi piene omnia cognovi a Domino Honorio. Egi de ea re cum cardinali Bandino vice protectore congregationis sive unionis, cui P.V. magna sua cum laude praeest, ut me admoneret, si opera mea necessaria vel utilis esse videretur. Is vero pollicitus est se id facturum, cum tempus erit; nunc enim non videri oportunum ut suae Sanctitati molestus sim, cum omnino decreverit scribere Apostolicum breve Caesareae Maiestati, et se totis viribus opponere iis qui monasteria vestra turbare conantur.
De thesauro vestro biblico nihil audiveram; sed ex litteris ad me datis cognovi, exarsi in desiderium tanti operis consumationem aliquando videro. Spero Deum, qui dedit incipere, daturum etiam perficere. His valeat R.ma P. V.ra mei memor in sanctis precibus et sacrificiis suis. Datum Romae, die 14 martii 1609.