Page:EBC 1609 01 22 0832.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Reverende Domine, amice charissime. Quod dixi coram et tibi, et aliis multis, idem ipsum scribere cogor. In explicatione psalmorum non soleo alias horas ponere, nisi quae midi supersunt ex negotiis publicis; et quondam publica negotia multa sunt, et saepe totos dies sibi vendioant; inde fit, ut horae commentandi paucae sint, et interdum nullae. Itaque affirmare non possum, quando fin is buio operi imponetur, nec scio, an finis vitae meae finem huius operis subsequetur, an praecedet. Addo quod ad vitandos errores typographorum constitui ipsemet praesidere primae editioni, ex qua liberum erit Coloniensibus, Lugdunensibus, et Parisiensibus, omnes enim isti opus hoc a me petunt, si voluerint recudere. Vale mei memor in precibus tuis. Romae die 22 ianuar.1609.