Page:EBC 1609 01 16 0831.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me et R.ma Domine.
Aliquot iam menses sunt quod per favorem Ill.mae et R.mae D.tionis V.ae Dominus Dionysius Cristophori R.mo episcopo Antuerpiensi indultum seu gratiam a Sua Sanctitate impetravit, nominanti graduatum aliquem in sacra theologia, cui Sua Sanotitas primam ad collationem Sedis Apostolicae vaoaturam praebendam Antverpiensem sub onere censendi libros conferret; quam quidem nominationem R.mus Antverpiensis ex causa hactenus distulit, verum modo me huic officio destinavit, ut ex adiunotis bisce suis litteris constare existimo.
Rogo itaque obnixe Ill.mam D.tionem V.ram, ut sicuti initium huic gratiae vestra benevolentia tribuere voluisti, ita etiam eandem ad felicem exitum deducere non graveris: id enim postulat, non dicam Ecclesiae utilitas, sed necessitas, quam quidem Ill.mae et R.mae D.ioni V.rae perspectam existimo, ob vicinitatem et frequens commercium, quod emporium hoc nostrum Antverpiense cum circumiacentibus provinciis haeresi infectis, habet, imo frequentius habebit, si pax vel decennales inducine, (quas speramus) cum iisdem componantur. Huic igitur ecclesiae necessitati si Ill.ma et R.ma D.tio V.ra suo favore subvenire dignabitur, novo vinculo sibi a astringet R.mum Antverpiensem, et me humillimum suum clientem, qui cum anni huius renovatione, salutaria omnia Ill.ma et R.ma D.tioni V.rae apprecor. Scriptum Antuerpiae die 16 januarii, anno D.ni 1609.
Ill.ma et R.ma D.tionis V.rae
Obsequentissimus famulus
Zegerus van Houtsum.
Ill.mo et R.mo Cardinali Bellarmino.
Quid in ea re egerim, de qua ad me scribis, ex ipso R.mo D.no episcopo cognosces. Vale, et pro me orare. Romae die 20 februarii 1609.
R.dae D.T. uti frater.