Page:EBC 1608 03 08 0748.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverende Pater. Ex literia R.T. datis Calendis novembris recognovi zelum R.T. mihi satis notum a longo tempore; sed sciat R.T. mihi multo antea venisse in mentem, illos omnes abusus, imo piane cernere eos, et videre, at pro iis gemere ad Dominum in orationibus meis; sed remedium adhibere difficile eat, nisi Deus ipae potentissima, et efficacissima gratia sua adssee dignetur. Videtur charitas pene ubique refrixisse, et cupiditas abundare coepisse. Ego multa suggessi Pontifici proxime defuncto, et verbo, et scriptis; huic etiam Pontifici initio adeptae dignitatis multa revocavi in memoriam, quae ad reformationem pertinent; neque desisto data occasione suggerere quae utilia esse iudico. Pergat R.T. precibus apud Deum et labore apud homines promovere bonum eccleaiae, et gloriam Dei; nam sive respondeat effectua bonae voluntati, sive non respondeat, certe non raudabit Deus corona iustitiae operarium suum fidelem, et diligentem. Et quondam iam senuius, et vocatio nostra non potest longe abesse, oremus pro invicem, ut salvemur, et in patria coelesti simul inveniri et perpetuò vivere valeamus. Romae die 8 martii 1608.
R.V.
Servus in Christo
Robertus Card. Bellarminus.