Page:EBC 1608 03 06 2547.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Congregatio Illustrissimorum et Revendissimorum S.R.E. Cardinalium a Sanctissimo D.N. Paulo divina Providentia Papa V Inudulgentiarum moderationi praefecta, cum acceperit nonnullos Archiconfraternitatum Almae Urbis ministros in Litteris potentibus Aggregationum expediendis mercedem a Confraternitatibus aggregandis, ...procuratoribus praetendere, et extorquere, contra fel. record. Clementi VIII hoc de genere editae Constitutionis dispositionem, quo expresse cautum fuit, ut Litterae huismodi ab Ordinibus, Religionibus, Institutis, seu Archiconfraternitatibus, et Congregationibus gratis ommino, ac nulla prorsus mercede etiam a sponte dantibus accepta expedivi, et concedi debeant; si vero illorum ministri, Superiores vel officiales quocumque nomine ...quovis autoritate, privilegio et officio fungantur, et praefulgeant, contravenire praesumpserint, creationes, institutiones, Indulgentiarum etc. communicationes, nec non aggregationes per ipsos faciendae seu revocandae nullius sint valoris ac nomenti, et quilibet eorum ministrorum, ad Superiorum, et Officialium et aliorum praedictorum, privationi officiorum, quae obtinet, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda poenam, quae ab alio quam a Romano Pontifice remitti non possit, incurrat eo ipso: Ne abusam huismodi ulterius
---page break---