Page:EBC 1608 02 08 0739.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me ac Reverendissime Domine, Domine colendissime.
Literae Ill.mae Dominationis Vestrae, quibus novae huins cardinalitiae dignitatis accessionem mihi gratulatur, vivam ac spirantem imaginem humanissimi pectoris Vestrae Ill.mae Dominationis referunt, meque novis debitae gratitudinis ac observantiae vinculis Vestrae Ill.mae Dominationi astringunt. Qnamobrem posthac non eo soluum nexu quoeiusdem sacri collegii membra iuncta esse convenit, me Ill.mae Dominationi Vestrae devinotum arbitrmtur; verum etiam,ob singularem hanc benevolentiae significationem, qua mais adeo recreatur honoribus favoremque ac patrocinationem suam defert liberalissime, multo arctioribus vinculis me Dominationi Vestrae obligatum fare certo sibi persuadeat. Et ut nihil in tota vita mihi gratius accidere poterit quam si obsequi V.rae Ill.mae Dominationi et quam me illi obnoxium sentiam declarare possim; sic illud summi beneficii loco peto, ut mais qualibuscumque servitiis Vestra Ill.ma Dominatio arbitratu suo uti velit. De coetero, post humilima manuum Ill.mae Dominationis Vestrae oscula, omnem a Deo opt. max. foelicitatem optatam Ill.mae Dominationi Vestrae ex animo precor. Posonii 8 die Februarii 16O8 .
Ill.mae ac Rever.mae Dominationis Vestrae
Humillimus servus
Franciscus Forgacz
Card.lis Strigon.

---page break---
Ill.mo ac R.mo Domino et Patri meo observ.mo Dno Cardinali Bellarmino
Romam.