Page:EBC 1608 01 27 0735.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Per illustris, et R.me Domine. Vidi libenter generosum Dominum Conradum Ulricum, quem etiam, ubi se offeret occasio, iuvare paratus ero. Gratissima fuit Amplitudinis tuae pollicitatio de mutuis christianae charitatis officiis tum in vita, tum post mortem inter nos conservandis. Ego enim ex hoc spirituali foedere tanto citius utilitatem capiam, quanto morti magie propinquo, quippe qui quatuor tantum annis absim ab anno septuagesimo, de quo scripsit propheta: Dies annorum nostrorum, in ipsis septuaginta anni.
De eo quod interdum sciri non possit aetas initiandorum sacris ordinibus, consului Summum Pontificem, atque ab eo petii, ut ad cautelam concederet D.V.R.mae ut in eiusmodi dubiis dispensare posset. Sed sua respondit, quod fere solet: si particulares casus proponantur, facile concedi posse quod petitur, sed ita generatim nolle se dispensandi potestatem ulli permittere. Videtur autem mihi valde difficile, ut is qui initiandus est, non sciat aetatem suam; quando autem scit ipse suam aetatem, sed eam probare non potest per testes aut certa aliqua documenta, existimarem stare posse iuramento ipsius. Nam non diu est, quod cum ego essem in consistorio ecclesiam quamdam propositurus in personam hominis, cuius aetas non legitime probabatur, Summus Pontifex dixit satis esse si vir ille iuraret se esse annorum triginta. Hoc mihi in praesentia de proposito dubio scribendum se obtulit. Valeat Amplitudo V.R.ma mei memor in sanctis precibus suis. Romae die 27 januarii 1608.