Page:EBC 1607 11 30 0713bis.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime et Reverendissime Domine. Quanto nos moerore afficiunt calamitates ecclesiae Hungaricae, quasi in litteris Reverendissimae Dominationis vestrae expositas cernimus, tanta vicisssim consolatione animum nostrum reficit zelus honoris Dei, et salutis animarum, quem in vestro pectore Spiritus Sanctus accemdit; et quemadmodum pro illis avertendis communem Dominum exoramus, ita pro iste magno suo beneficio quotidie augendo gratias agimus. Quod vero Amplitudo vostra multum de me sibi polliceatur, facit peramanter, et iuxta leges verissimae amicitiae, quae inter nos fuit aliquando, et brevi, ut spero, cum honoris accessione, fortiori vin calo adstringetur. Fergat modo Amplitudo vostra sancto iste labore, et pastorali solicitudine de Ecclesia Dei bene mereri; caetera enim omnia Deo in primis, cuius servi sumus, deinde etiam Summo Pontifici curae erunt; neque nos unquam deerimus, ubi nostra opera vel necessaria, vel utilis esse videbitur. Atque interim salutem,et incolumitatem vestram Ecclesiae Dei pernecessariam, ipsi Domino, quam devotissime possumus, commendamus. Romae die 30 novembris 1607.