Page:EBC 1607 11 09 0711.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Pax Christi.
Dum sepius mecum animo volvo Cardinalis Illustrissime humanitatem et benevolentiam qua me licet externum et peregrinum amplectebaris, rubore contunder, quod hactenus nullam animi significationem dederim. Sed est quod me deterruit, nam quis ego qui virum tam illustrem meis incultis audeam interpellare? Itaque satius duxi tacitus apud Deum ter Opt. Max. pro felici successa Dominationis Vestrae Illustr. atque longeva salute praeces interponere: maxime cum ab eo qui scrutatur corda et renes, de domo patris mei carnalis sublatus ad hoc sim, et de tabernaculis peccatorum, atque inspirarit mihi ut sequerer eum, cum generatione querentium faciem eius, ambulantium semitam rectam, commorantium inter lilia castitatis, et cum ilio discumbentium in caenaculo altissimae paupertatis. Dabo igitur operam ut quoties sacra operaturus altari assistam, nunquam tanta benevolentia memoria excidat. Unum etiam oro ut quo me favore prosecutus est Dominatio V.Illust., cognatum nostrum Zegerum Van Houttum S.T.L. atque adeo de monasterio nostro (cui insignem operam in praelegenda theologia navavit) bene merito, excipiat, atque ut solet viros doctos foveat. Vale Cardinalis Illustrissime. Antverpiae ex monasterio nostro S.Michaelis IX novembris 1607.
Illustr. atque Reverend. Dominationis Vestrae
humillimus servus
f.franc. Schottus Ordinis Praemonst. Canon.
Reverendissimo atque Illust. Roberto Bellarmino S.R.E.Cardinali
presbitero. Domino suo colendissimo.
Romam.