Page:EBC 1607 10 31 0708.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime ac Rever.me Domine observandissime
Pax Christi, etc.
Experientia didici quanta bona proveniant ecclesiae ex eo quod utilia suggeruntur illis qui iuvare possunt. Nam ante annos aliquot, in Austria agens, cum vidissem prophanationem venerabilis Sacramenti, inde quod daretur haereticis sub utraque specie, magisque hac natione haeresis sustentaretur, admonui illustrissimum Hieronimum nuncium apostolicum apud principem Stiriae mihi familiarem, ut huic malo remedium adhiberet. Is, laus Deo, effecit ut communio sub utraque specie per totam Austriam et Bohemiam tolleretur.
Similia Ill.mae D.ni V.ae nunc libenter commendarem, unde multa mala sunt in ecclesia et de quibus multi contristantur, sperane illi hanc commendationem cordi fore. Ingens inprimis ecclesiae damnum est, quod concilium Tridentinum executionem non sortiatur, potissimum propter capitulorum oppositionem. Cognovi a piis et prudentibus viris, si SS.mus D.Noster pro concilii executione uti vellet opera imperatorie apud Germanos, facile rem habitura.m successum, neque admodum difficilem fore haeresis extirpationem, quod mala vita ecclesiasticorum foveatur haeresis. Idem praestaret rex cum archiepiscopo in Polonia.
Alterum maium in Polonia est ex frequenti translatione episccoporum ad pinguiores episcopatus; quo fit ut nusquam pedem figant, negligant dioecesin, omnia dissoluta sint, passimque perenni sudditi et proficiant haereses. Huius rei causa caruit Lithuania episcopo 9 annis, quia translatum ex Polonia recipere noluit. Alium scio qui spatio 7 annorum. quatuor ordine habuit episcopatus.
Experitur etiam Polonia turpissimam ambitionem episcoporum, cum episcopatus pinguior vacat; nec pudet quosdam dicere se mutare nelle nisi proveniat illis archiepiscopaius. De hac eadem translatione graviter cum rege expostulaverunt Rocosani. Si pro archiepiscopo
---page break---