Page:EBC 1607 10 19 0703.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverende Pater. Accepi librum a Reverentia tua missum, tanquam epistolam realem, et post aliquot dies advenerunt etiam litterae verbales. Pro utrisque gratias ago: sed magis pro labore maxime in tam ingenti volumine conscribendo. Agnosco taedium summum Reverentiae tuae fuisse devorandum, in haereticorum ineptiis refutandis: nam et ego in nugis Remnicianis refellendis aliquando usque ad impatientiam fatigabar. Sed quo longius Reverentia tua in hoc itinere progredietur, eo viam breviorem, et faciliorem inveniet. Ram in controversiis de verbo Dei, ut accepi, plurimi laboraverunt; in controversiis de ecclesia, et summo pontifice, pauci; in reliquie fere nulli. Sed quamvis in tenui labor Reverentiae tuae esse videatur, non tamen erit tennis merces apud Deum, sive ecclesiae utilitatem, sive meritum obedientiae consideremus. Videor mihi audivisse cum patribus,qui ad generalem conventum nostri ordinis expectantur, te quoque esse venturum: quod si fiat, gratissimus erit adventus; et interim curabo numerum aliquem Agnorum Dei, vix enim ulli mihi restant ex ea summa, quae mihi ante biennium data est a Pontifica. Quod si forte Rev.tua non venerit, per eos qui venerint, mittam, nisi antea opportunitatem mittendi nactus fuero. His precor Reverentiae tuae a Deo caelestium donorum copiam, quantam ipse optas; meque vicissim precibus Reverentiae tuae apud Deum ex animo commendo. Romae die 19 octobris 1607.