Page:EBC 1606 08 20 0588.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustris.me ac Reverendis.me Cardinalis.
Quam sim ego bene de Societate meritus, ut ex ipsa collati beneficii aestimatione subducere a me alienum puto, ita ex ea, quae inde nata est, propagandae pietatis occasione modeste in Domino gloriari me posse confido. Huius in hac amplissima Franciae provincia Societatis novitiis (quod genus abs te blandius haberi, ac paternis ubique officiis foveri audio) sedes a me primum fixa, et in ea fixa civitate quae totius Lotharingiae caput est. Aedes quippe, quae in ea (mihi) amplae satis fuerant, multorum Christi servorum quam unius homuncionis domicilio consecrare malui. Additum iis templum quod, si ex mea in vos animi propensione aestimetur, mediocre, si ex hominum iudicio, celebre ac magnificum, et vero, quod caput est, quibusvis vestrae Societatis muneribus percommodum haberi possit. In hoc unicum mihi sacellum exemi, in quo post extremum diem corpusculum hoc sepulchro, quod ibidem extructum est, mandari possit. Quod mihi honorarium, et nullo utique vostro incommodo, et mag no meo commodo cumulatius fieri potest, si in eius ibidem templi sacello altare singulari ad expiandas functorum animas privilegio donatum fuerit. Ouius quidem a summo Pontifico muneris copiam ut non aliunde efficacius,quam ex vestrae Dominationis dignatione expetere praesumam, facit cum praecipua apud eumdem ac longo rerum usu collata authoritas, tum vero incredibilis in vostri gregis non sodalis tantum, sed et fautoris benevolentia, amorque singularis. Quorum ex numero si me ea grati animi testificatione comprobare gravatus non fueris, erit sane quod mihi de mea in vos vestrique ordinis homines observantia perpetuo gratulandum putem, obnixeque a Deo postulandum, ut te animo pariter et corpore incolumem multos in annos Ecclesiae nobisque servare dignetur.
Nancaei, 20 augusti 1606. / Ill.mae et R.mae D.V./ Obsequentissimus servus./ Antoine de Lenoncourt.
Ill.mo Cardinali Bellarmino.