Page:EBC 1606 08 10 0586.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverende, atque amantissime Domine. Vivit in memoria mea dulcis illa consuetudo, quam non brevi tempore Lovanii simul habuimus. Recordor pia colloquia, honestas deambulationes, et quam saepe, quantaque cum devotione mihi sacrificanti ministrabas, ac sacratissimum Christi corpus de manu mea suscipiebas. Eam vero pietatem postea mirum in modum auctam, teque ex religiosissimo iuvene in senem perfectissimum evasisse, quod ex litteris P.Leonardi Lessii cognovi, mirifici gaudeo, ac Deo nostro, a quo bona omnia descendunt, gratias ago. Unum vehementer cupio, ut cum ambo iam senes simus, et propinquum exitum expectemus; sanctis tuis orationibus fiat, ut qui in vita dileximus nos, post mortem quoque non separemur. De causa librorum tuorum nihil dico, quondam facile giudicare potes, res tuas non minus quam meas mihi cordi esse. Vale. Romae die 10. Augusti 1606.
R.D.T.
uti frater addictissimus
Robertus Card.lis Bellarminus.