Page:EBC 1606 02 23 0545.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime et Reverendissime Domine,
Libellum quem Ill.mae et R.mae D.V. a biennio et eo amplius promiseram, Notarum ad varias lectiones in quatuor evangeliis graecis et latinis occurrentes, iam demum mitto, quia iam demum prodiit e praelo. Mitto autem cum meo in maiorem evangeliorum partem commentario, cui adiunctus est. Illius libelli rationem omnem ac methodum, simul et causam cur Ill.maee R.mae D.V. a me inscriptus sit, epistola dedicatoria expono. Quod si autem, et libellum ipsum notarum et commentarium, prudentissimo Ill.mae ac ac Rev.mae D.V. iudicio probari cognoscam, non dubitano catholicis omnibus accepta fore quum a te catholicae ecclesiae principe probari intellexerint.
Ill.mae et R.me Domine Deus O.M. diu te ecclesiae suae ac nobis servet incolumem.
Audomaropoli, VII Kal. Martias 1606.
Ill.mae et R.mae D.V.
Observantissimus
franciscus Lucas.
Typographus accuratissimus, plurimum se benevolentiae Ill.mae ac R.mae D.V. mecum commendat.
Ill.mo et R.mo in Christo Pratri ac Domino Roberto Bellarmino S.R.E.Cardinali Archiepiscopo Capuano.