Page:EBC 1606 02 08 0541.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Rev. Pater et Domine.
Accepi litteras R.P.V.ae, quibus mihi reditum ad Urbem gratulatur. Sed sciat Paternitas Vestra, me non solum rediisse, sed etiam libellum repudii carissimae sponsae magno cum dolore illius, et meo, Pontifice iubente, misisse; valde enim libenter a frequentia, et tumultu Urbis remotus, pastoralibus functionibus operam dabam: et sicut antea, cum solutus essem ab uxore, non quaesivi uxorem, sed Christi vicario sic volente, duxi: sic etiam postea, cum alligatus essem uxori, non quaesivi solutionem, sed cum Summus Pontifex vellet me Romae manere, et ego non auderem ecclesiam retinere, et in ea non residere, ideo coactus sum, vel invitus, eam deserere. Spero non displicuisse Deo quicquid eius vicario auctore feci. Quod ad abbatiam Sancti Trudonis attinet, mini cordi fuit semper eius conservatio, et libertas: et si deinceps opus erit, ut pro ea laborem, libentissime id faciam. Gratias etiam ago, quod me inter amicos Sacri ordinis vestri numerandum censeatis, ut orationum vestrarum, quibus maxime indigeo, particeps fiam, et Sancti Trudonis patrocinium facilius consequi merear. Romae die 8 februar. 1606.