Page:EBC 1606 01 18 0539.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

R.de Pater. Duo mihi negotia R.V.ra commendat. Unum relinquetur, alterum assumetur, secundum evangelium. Fateor enim R.V.ae me non levi scrupulo tangi, cum indulgentias, praesertim plenarias, vel minus necessarias procuro. Nam et concilia vetera, et nova hortantur summos Pontifices, ut indulgentiarum concessionem ad veterem moderationem reducant: et revera vix inveniri potest sufficiens causa indulgentiae plenariae tam frequentis. Scit R.V.ra episcopis prohibitum esse, ne indulgentias concedami, nisi 40 dierum, et in dedicazione ecclesiae, unius anni, quia ipsi etiam summi Pontifices vix ultra annum indulgentias extendebant. Cum autem locus iste sanctus in monte Busso sine indulgentiis tam diligenter i fidelibus frequentetur, quid opus est indulgentiis? Nonne satius est, ut christiani homines pio isto labore satisfaciant Deo pro peccatis admissis, quam ut per indulgentias non necessarias enervetur rigor poenitentiae? Hoc est igitur primum negocium, quod relinquetur, aut certe per me non procurabitur. Quod si quis alius id procurare voluerit, non impediamo Alterum negocium de impetranda facultate duobus illis pastoribus, legendi libros prohibitos, libentissime suscipio, et primo quoque tempore facultatem authencicam sine ullo vestro sumptu, vel labore transmitLendam curano: existimo enim eam facultatam omnino necessariam esse Verbi ministris, qui inter haereticos versantur. R.P.Rectorem officiose ex me salutari cupio; ut etiam R.P.Alexandrum, cui nomine meo significari desidero me non defuturuam expeditioni, quam mihi commendavit. Et si aliquando alumni collegii Germanici ad me venirent, et in memoriam revocarent quae suntillis partibus in urbe expedienda, faciline, et brevius expedientur. Sed illi pigri sunt, et ego facile obliviscor rerum tam multarum, quae mdhi commendantur. Opto R.V. et omnes patres, et fratres istius collegii bene valere, et strenue, ut faciunt, in vinea Domini laborare, et mei quoque memores esse in sanctis precibus suis.
Datum Romae, die 18 januarii 1606.