Page:EBC 1605 09 01 0494.pdf/5

From GATE
This page has been proofread

non facientes plenum, et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem, et qualibet alia dictae Sedis indulgentia generali, vel speciali cuiuscunque tenoris existat, per quam praesentibus non expressam, vel totaliter non insertam, effectus huiusmodi gratiae impediri valeat quomodolibet, vel differri et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris literis mentio specialis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae reservationis, constitutionis, assignationis, decreti, voluntatis, mandati, et statuti infringere; vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri , et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Marcum anno Incarnationis Dominicae millesimo sexcentesimo quinto Ealendis Septembris pontificatus nostri anno primo.
Io: B. Coronatus.