Page:EBC 1605 06 06 0473.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me et. R.me Domi.ne observ.me.
Dolorem, quem Ill.me D. V.rae attulerat obitus Clementis Octavi, et absentia ab electione novi pontificia, duplicavit sine dubio repentinus obitus Leonis undecimi, et absentia eiusdem Ill.mae D. V.rae ab iteratis comitiis pontificiis. Quamvis autem Spiritu Sancto auctore electus sit pontuifex maximus, vir optimus, et omnibus numeris absolutus, quem non frustra speramus multos annos Ecclesiae praefuturum, tamen adventus Ill.mae D.V. optatissimus erit omnibus cardinalibus, et mihi in primis, qui praeter caeteros Ill.ma D. V.ram semper amavi, et colui, itaque, si absque incommodo valetudinis fieri potest, non diutius Ill.ma D. V.ra desiderium nostrum remoretur, quam usque ad imminentem autumnum. Sacras eius manus reverenter deosculor, ac precor ueum, ut omniap prospere, et feliciter ei succedere patiatur: ipsa vicissim pro sanctissimo Patre nostro Paulo Quinto, et nobis omnibus Deum precetur. Romae die sexta junnii 1605.
Ill.mae et R.mae D.V.
umillimus servus
Robertus card. Bellarminus.
Card Macicovius.