Page:EBC 1605 05 30 0472.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodnm Reverende Pater, lucundissima mihi fuit recordatio velerie nostrae consuetudinis, quam et literis plenis amoris, et observantiae, et opusculo pieno doctrinae R. Vostra refricavit. De posthumo Witachieri non magie labore, quam de alile eius foetibus: cum enim tempus mihi non suppetat, quod et in negotiis gravioribus, et in eiusmodi scriptionibus ponam; malo Ecclesiae mihi commissae, et Summi Pontificie obsequio vacare, quam cum istis hominibue eadem eaepius replicando contendere. Quia tamen utile est Ecclesiae, ut propter infirmos non desini qui novis libellis novas responeiones reddant; rogavi Patrem nostrum Generalem, ut curam istam aliquibus de nostra Societate committat, quod se libenter facturum amplissimis verbis pollicitus est. Quo magie Reverentiae Vestrae obstrictus teneor, quae sponte sua defensionem meam suscepit. Ago igitur ingentes gratias, et meam vicissim operam Reverentiae Vestrae offero, si qua in re utilem sibi fore putaverit. Sanctis precibus, sanctissimisque sacrificiis R.V. me plurimum commendo.
Romae die 30 maii 1605.
R.V.
frater in Christo
Robertus Card. Bellarminus.
Petrus Palmarii.