Page:EBC 1605 03 25 0454.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustriss.o e Reverendiss.o Domine,. Domine colendissime. Salutem e pacem a salutis auctore sempiternam.
Quod Ill.mama ac Rev.mam D.nem vestram adire, quod interpellare audeam, fiduciam dat et veteris illius humanitatis ac benevolentiae paternae ill.mae D.nis V.ae recordatio, quam triennio, sub cura gubernationeque Ill.mae D. V.ae expertus sum, in cuius memoria nunc quoque suavissime conquiesco, et vero praesens etiam occasio, hasce pauculas chartas ad V.am R.am ac Ill. mam D.em transmittendi. Cum enim posthumus Withakeri liber De Ecclesia, quem ultimum contra Ill.am D.em V.am scripserat, in manibus plurimorum Calvinistarum magno ipsorum applausu versaretur, saepe multis viva voce estendi, quam plumbea sint ipsius tela centra adamantinas Ill.mae D. V.ae disputationes; tandem vero, cum nuper R.D.Fridericus Brenner, ecclesiastes sanctimonalium, doctoratus gradum adipisci, eaque occasione disputationem aliquam proponere vellet, unius fere mensis spatio, quantum thesium brevitas ferebat, omnes bene grandis voluminis argutias hisce pauculis chartis inscripsi, ac pro meo modulo refutavi, non tam novis argumentis quam eorum quae Ill.mae D.V. doctissime disputarat, ad subiectam materiam applicatione. Ras igitur chartas exiles, nec Ill.mae D. V.ae conspectu dignas, partim gratitudinis perpetuae causa, partim censionis, V.ae Ill.mae D.ni offero. In quibus si veritatem, si mentem Ill.mae D.nis V.ae assecutus non sum, id ingenii eruditionisque defectui, non voluntati, ut attribuat oro; ego vicissim paratus reprobare quicquid in illis V.ae Ill.mae D.nis oscula, Deum precor ut Ecclesiae suae diu servet incolumem V.am Ill.am D.nem. Graecii 25 martii MDCV.
V.ae Ill.mae D.nis
umillimus servus, et quondam filius
Petrus Palmiarius.
---page break---
Illustrissimo atque Reverendissimo Domino Dno Roberto Cardinali Bellarmino, Archiepo Capuano, Domino suo colendissim Roma.