Page:EBC 1604 08 01 2512.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


(Coram Illustrissimo et Reverendissimo Domino Cardinali Archiepiscopo Capuano comparent Canonici,diaconi et subdiaconi Ecclesiae Archiepiscopali Capuae, et dicunt, ex quo omnes praebendae canonicales, quae nunc possidentur ab ipsis canonicis, diaconis et subdiaconis erant subdiaconales, et consueverunt optari ab antiquioribus gradatim canonici praedicti , [faciendum] ut praebendae supradictae optentur promiscue tam a diaconis quam a subdiaconis; et canonici subdiaconi, vigore optionis, possint ascendere ad loca diaconorum, ita ut semper adveniente vacatione canonicatus diaconslis, possit canonicus antiquior ascendere ad locum, et canonicatum diaconalem et praebendam diaconalem similiter op tare, et ita fieri petunt omni modo meliori etc.)
Per Illustrissimum et Reverendissimum Dominum Cardinalem Bellarminum Archiepiscopum Capuanum attentis supra expositis et petitis, fuit provisum et decretum de consensu totius capitali, quod omnibus et singuli canonicis, diaconis et subdiaconis nullo habito discrimine, liceat praebendas tam diaconanes quam subdiaconales promiscue gradatim optare, et stallam in choro, et capitalo servata forma alterius decreti alias lati sub die 2 Junii 1603, ita tamen ut liceat cuicumque ex dictis Canonicis vacatione veniente, locum superiorem sibi competentem ascendere, propria retenta praebenda, si forte ab alio dimissam optare noluerit, quam optare valeat proximior subsequens, qui noluerit optare secundum ordinem supradictum; et semper in previsione facienda de quocumque canonicatu vacante ex supradictis, conferatur ultima praebenda, et ultimus locus subdiaconalis cum facultate optandi suo loco, et semper praebendas, et locos tam diaconales, quam subdiaconales modo et ordine supradicto, auctoritate tamen Apostolica semper salva, et haec non solum isto, sed omni etiam alio meliori modo etc.
R.C.B. Ar. Cap. etc Lectum, latum et publicatum fuit praesens supradictum Decretum per Me infrascriptum Notarium curiae archiep.. Cap.. in choro arch.. ecclesiae existentibus ibidem RR.DD. canon.. pro matut.. aliisque div.. officiis cebrandis. Die 1 Augusti 1604.
Annibal de Leonardo Notarius = Concord..