Page:EBC 1603 06 08 0348.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Perillustris et Reverendissime Domine Frater. Vidi libenter Ioannem Magistralem, qui et litteras Amplitudinis vestrae plenas amoris et gratiae, et libellum nescio cuius hominis perditi plenum calumniarum attulit. Ago gratias Domino Deo nostro, quod pastores tam vigilantes, qualem esse video Amplitudinem vestram in locis istis,xubi maxime necessarii sunt, excitare dignatus sit. Quod vero mea opuscula non omnino sint inutilia servis Christi, gaudeo quidem pro profectu, sed nulla inani efferor gloria, quod optime noverim imperfectum meum: neque ignorem, si quid boni in meis libris inveniri potest, id totum a Patre luminum descendisse. Considerabo libellum ad me missum: sed non audeo polliceri confutationem: tum quod in cura pastorali huius Capuanae ecclesiae ita distinear, ut tempus non suppetat ad alia graviora negotia suscipienda; tum quod isthic sint multi Patres Societatis lesu, quibus in promptu erit, si voluerint, eiusmodi opus aggredi et perficere. Precor Amplitudini vestrae vires magnas ad onus pastorale fortiter ferendum usque in finem, et me sanctis precibus vestris humiliter commendo. Capuae 8 Junii 1603.