Page:EBC 1603 0313.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Robertus mis.divina Sanctae Marine in Via S.R.E. Presbyter Card.lis Bellarminus Archiep. Capuae. Universis et singulis praesentes nostras litteras inspecturis, lecturis et legi audituris, illi vel illis, quem seu quos infra scriptum tangit negotium seu tangere poterit quomodolibet in futurum notum facimus, qualiter in Visitatione per nos facta mensibus praeteritis ecclesiarum Civitatis Capue comperimus parochialem ecclesiam S.ti Salvatoris minoris, in qua conservabantur et ministrabantur sacramenta, esse indecentem, et populi incapacem, eiusque reditus adeo tenues, ut ad victum curati, nedum ad ipsius ecclesiae refectionem satis non sint, et proinde cum consilio coassumptorum Visitatorum, eam univimus cum parochiali S.tae Mariae in Abbate, cui etiam a nobis fuerat unita parochialis S.ti Andreae ad portum fluvialem, eamque sic unitam transtulimus ad ecclesiam Sancti Vincentii de Vulturno similiter Capuanam, quae populi capax, magnifica et decens est pro conservatione et ministratione Sacramentorum, prout ex decreto per nos desuper edito praedicta et alia latius patent. Et quia in ipsa ecclesia S.ti Salvatoris amplius non celebratur sacrum, nec ecclesiastica sacramenta ministrantur, fuit nobis supplicatum per Rev. Ioannem Thomam Piccolelli illius Curatum, ut ecclesiam ipsam profanare vellemus, ipsique licentiam concedi, pro conficiendo Altari titulari S.ti Salvatoris in eadem ecclesia S.ti Vincentii, diruendi parietis, vendendi imbricis, et demum alicui eam concedendi; et considerantes nos requisitionem huiusmodi fore iustam et rationi consonam, authoritate nostra ordinaria, ac etiam vigore Decreti Sacr. Conc.T rid.ni sess.XXI, cap.VII, ac omnibus melioribus modo, via, iure et forma a iure permissis, dictam ecclesiam S.ti Salvatoris profanamus, et ad usum profanum (non autem sordidum) ponimus et reducimus. Itaque ex nunc in antea in futurum perpetuo nullo modo nuncupari possit ecclesia, ab ea huiusmodi nomen omnino tollentes, sed tanquam res profana, absque metu
---page break---