Page:EBC 1602 09 12 0283.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustris et R.me Domine uti frater
Literas et propositiones R.mae D.T. accepi Capuae, ubi Dei voluntate archiepiscopum ago. Ea causa est, cur non potuerim libellum propositionum Summo Pontifici offerre. Sed non deerunt, qui hoc facient. Propositiones mihi non potuerunt non verissimae videri, cum idem ego quoque ante moltos annos scripserim. Opportune autem eo potissimum tempore Romam delatae sunt, quo passim omnes adversus Jesuitas clamitant. Deplorandum est certe duorum insignium ordinum tam amara disceptatio. Multum omnino partem veriorem iuvaret, si intelligeretur, ab antiquissima et nobilissima Academia Parisiensi notari haereseos calvinianae fautores physicae praedeterminationis. Nam cum inter censores Molinae, qui cum Dominicanis adversus Iesuitas pugnant, duo sint Borbonici Doctores, facile ipsi persuadent quibus volunt, Sorbonicam scholam a sua sententia non discrepare. Ago gratias pro munusculo, et vicissim, si quid in hac provincia possum, R.mae D.T. defero. Dominus Deus noster Amplitudinem tuam pro Ecclesia laborantem diu servet incolumem. Datum Capuae, die 12 Septembris 1602.