Page:EBC 1602 09 06 0281.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Clarissime vir, et singularis amice. Moleste fero, quod literas tuas priores non viderim, sed longe molestius, quod te ipsum videre non possim. Faxit Deus ut in patria coniungamur, cum ipsius Dei causa in exilio nos disiunxerit. Ego te, ubicumque fueris, sincere diligam, et Roma abeuntem precibus et votis prosequar. Arbitror enim vitam et salutem tuam Ecclesiae Catholicae non mediocriter profuturam, si ad Calvini institutiones serio refutandas animum adieceris; video enim tibi ad opus hoc perficiendum multa suppetere, quibus vel omnibus, vel nonnullis caruerunt, qui idem opus infeliciter aggressi, infelicius ad exitum perfuxerunt. Me certe non solum aetas iam provecta, et in senium declinane prohibet eiusmodi opus aggradi, sed multo magia sarcine ecclesiastica, quae gravissima est cum non solum more veteri, assidue concionandum et orandum, vel, ut verbis utar Apostolorum, orationi, et verbo Dei instandum nobis sit; sed etiam iuri dicendo et reis puniendis operam dare sine intermissione debeamus. Tibi igitur palmam hanc libenter cedo et iuniori, et instructiori. Dominus Deus noster dona sua in te collata conservet et augeat, ut de hostibus fidei, qui te aliquando captivum misere tenuerunt, gloriose triumphes.Datum Capuae die 6 Septemb.1602.
frater in Christo tuus
Robertus Card. Bellarminus, Archiepiscopus Capuae.
Justus Calvinus Veteracast