Page:EBC 1602 09 0284.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

videretur? Quis illis alius aut. docuit, aut omnino decere potuit in hac quasi arbuscula, quam ego ad colendum suscepissem, quid excindere, quid inserere, quando addere, quando subtrahere alimentum; quo modo saepius mulcere ac fovere, interdum stringere aut quatere oportere? Haec ego nimirum omnia, vel solus, vel fere solus: quippe qui non tantum quotidie, sed prope in horas singulas cum ingenio aeque magno, aeque vivido conflictari necesse habui: et tam docui illum quid faceret, quid caverei, quam monstravi aliis quid dicerent, quid monerent. At enim cur ego ad hanc usque diem non scripsi ad te unam litteram? Dixi de una causa; dicam de altera, nec verebor apud te non modo Virum clarissimum,sed etiam hominem simplicissimum patefacere calliditatem atque astutias meas. Feci videlicet caecorum more, qui non prius aliquo se demittunt, et gradum faciunt, quam caute pro tenta manu, locum curiose ac diligenter exploraverint; nam ita. ego quoque a talibus ingeniis saepe deceptus, delegavi aliis hanc provin ciam docendi tui; et de quo ego non nihil dubitarem, id malui alios, quam me tibi proponere ad sperandum. Nunc quando (Superis bene iuvantibus) res ita cecidit ut volebamus; et ille studia non solum libenter tractat, sed etiam cum voluptate ac fructu; denique cum meam suspicionem non unum, aut alterum experimentum, sed constane, aequabilis, atque perpetua multorum mensium industria piane deleverit, non putavi diutius esse cunctandum, quin ego etiam ad te scriberem, et una eademque opera, quod alii, me deferente, spopondissent, meo chirographo ratum facerem, et gratularer tibi altam indolem adolescentis, de quo iam minime dubitaverim, quin expectationi tuae, votis nostris, officio suo satisfaciat. Faxit Deus, faxit Deus. Cui pariter gratias agere non desinimus, quod ad tuendam ornandamque Ecclesiam suam te delegerit, in quo admirabilem doctrinam cum amplissima dignitate coniunctam esse voluerit, quandoquidem ad res maximas efficiendas, nec multum prodest docta humilitas, et multum obest indocta sublimitas. Vale. Perusiae, ex Collegio S. Bernardi, 1602.