Page:EBC 1602 08 14 0275.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodnm R.de Domine.

Literas tuas 6° Maii scriptas, hodie primum accepi.[1] Ubi tamdiu latuerint, nescio. De compendio, quod scribis, hoc solum respondere possum, si id fiat ab homine vere docto et diligenti, mihi gratissimum fore; nihil enim in libris illis edendis mihi propositum fuit, nisi Ecclesiae catholicae utilitas. Itaque sive magnis voluminibus, sive brevi compendio utilitari Ecclesiae serviatur, perinde mihi erit. Hoc dixerim, quia multi iam anni sunt elapsi, ex quo Coloniae de compendio quodam meorum librorum edendo agebatur, sed intermissum fuit negotium, quod compendium illud viris doctis et prudentibus non videretur satis apte compositum. Agat igitur D. V. cum Patribus Societatis lesu, quos et viros bonos et eruditos et mei amantes esse scio; et quicquid illi in hac parte statuerint, ego quoque ratum habebo. De privilegio summi Pontificis non ante tractari poterit, quam nobis constet virorum idoneorum testimonio, compendium esse confectum, et utile Reipublicae christianae av viris sapientibus iudicari. Vale in Domino, et me tibi addictum, ut facis, amare perge. Capuae die 14 Augusti 1602.

  1. This letter has not survived. See, however, also Index:EBC 1602 08 14 0274.pdf.