Page:EBC 1602 07 27 0271.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Rev. Domine, Frater. Doleo, mihi crede, quod te Romae non viderim; dignns enim es ob labores pro Ecclesia Dei tanto fervore toleratos, atque ob insignes virtutes tuas, id est, praeclara Dei dona in te collata, ut non ego solus,qui nihil sum, sed omnes ecclesiastici Praelati te in Domino complectantur, tibique in omnibus faveant. Sed non deerunt istic multi, qui quod ego facturus eram, multo cumulatius et malori cum auctoritate faciant. Vale in Domino, et me in hac vinea Capuana laborantem, precibus tuis iuva. Datum in pago S. Mariae die 27 Julii 1602.
Addictissimus in Christo Frater.
Robertus Card. Bellarminus.
---page break---
Adr.: Admodum Rev. Domino, Domino Sasboldo Vosmero. Romam.