Page:EBC 1602 06 08 0253.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Dilecte Fili noster Salutem, et Apostolicam benedictionem. Ita plane est ut scribis, fili, de tua salute et felici rerum tuarum statu et progressione laeta semper in Domino audire valde avemus, gerimus enim te in corde intimo, et in visceribus charitatis Christi, itaque periucundae nobis fuerunt literae tuae, quibus nobis significasti, et prospero itinere Capuam pervenisse, atque in istam nobilem civitatem, et insignem Ecclesiam tuam more solemni ingressum etiam multa cum quiete, et populi frequentia ac concursu, ut maiorem senes illi non meminerint, et quod caput est, magna cum fidelium devotione, et spirituali gaudio; ipso, ut scribis, fortissimo Christi Martyre Beato Stephano te veluti in eamdem tuam Ecclesiam felicitar introducente, cuius ille est Patronus, et cuius tu sanctum brachium cum, altero post ingressum tuum die, eius translatio opportune incidisset, stata ac celebri processione circumtulisti, et sacrosanctum Missae sacrificium ritu pontificali Deo obtulisti magna multitudine et adstantium piotate celebratum. Gratulamur tibi, fili, et Deo gratias agimus, cuius te solam gloriam quaerere certo scimus. Ipse tecum sit, ipse adaperiat os tuum, et quod ipso Ascensionis die felici praedicandi exordio iam facere statueras verbum Dei multo cum fructu in terram bonam spargas, atque diffundas; et denique praeclara illa talenta, quae tibi a Deo eredita sunt, ad eius honorem, et animarum istarum utilitatem magno cum foenore negotieris. Cura etiam valetudinem tuam, fili, ut pastorales labores tanto validius,et diutius perferre possis, ipso iuvante, a quo omnis nostra sufficientia est. Et nos tibi,hoc est filio nostro singulariter in Christo dilecto, et quam merito suo amamus plurimum, nostram paternam, et Apostolicam benedictionem tote ex animo impartimur. Datum Romae apud Sanctos Apostolos sub anulo Piscatorie die 8 Junii 1602, Pontificatus nostri anno IX.