Page:EBC 1602 05 15 0243.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me et R.me Domine. Merito potest Ill.ma D.V. omnia sibi de me promittere, quondam tali glutine Christi charitas nos coniunxit, ut neque in hoc seculo neque in futuro dissolvendum esse sperare possimus. Negocium, quod mihi D.V. commendai, iam felicitar expeditum est, et concessa facultas a Sanctissimo Domino nostro D. Alberto Ziemacijo ascendendi non solum ad sacros ordines, et beneficia quaecunque, sed etiam ad dignitates, et canonicatus in ecclesiis cathedralibus; in qua re non defui officio meo, cum id coram Sanctissimo tractaretur. Nolo autem D. V. ignorare, me his diebus ad archiepiscopatum Capuanae ecclesiae vocatum esse; in qua re compatietur mihi, certo scio, pietas cordis vestri,quae iam experimento didicit, quam sit ingens,et periculosum pastorale onus. Cupio D. V. Reverendissimam bene valere, et in omnibus prosperi agere, atque in iis potissimum, quae ad divinum obsequium pertinent, et mei ad altare Domini in sanctis precibus suis memorem esse. Capuae die 15 Mail 1602.