Page:EBC 1602 05 07 0242.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Perillustris et R.me Domine. Literae Amplitudinis vestrae rediditae mihi sunt, cum ex Urbe ad ecclesiam meam proficiscerer: placuit enim Deo per Vicarium suum Romanum Pontificem vocare me ad regimen ecclesiae archiepiscopalis Capuanae. Et quondam ego satis novi, et alios non semel admonui, quam severe in sacris canonibus residentia ab episcopis exigatur, cum primum de manu summi Pontificia conaecrationem, et pallium accepi, iter ad ecclesiam mihi commissam arripui. Haec causa fuit, cur negocium R.mae D.V., et Societatis Jesu apud Sedem Apostolicam promovere non potuerim; quod certe, si per ocium licuiaset, totia viribus complexus esaem, tum ut D. V. R.mae rem gratam facerem, tum ut Societati Jesu, cui plurimum debeo, operam meam praestarem. Spero summum Pontificem, etiam sine mea intercessione, tam prudenti,et pio desiderio Amplitudinis vestrae non defuturum. Valeat R.ma D.V. mei memor in sanctis preccibus suis. Capuae die 7 Mali 1602.