Page:EBC 1602 02 22 0225.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime Domine Comes. Literae ad inltium hujus anni ab Illustrissima D.V. ad me datae magnam mihi laetitiae materiam attulerunt. Nihil enim iucundius audio, quam fidem catholicam reviviscere, ubi plane exaruerat. Ago igitur Deo nostro gratias, quod Illustrissimam personam vestram hoc tempore eligere dignatus sit, per quam et patriae iam prope desperatae initium salutis adferret, et nobis spirituale gaudium tantopere cumularet. Video enim in Illustrissima D.V. fidei non fictae, et sincerae charitatis in Deum, et quod rarum in principibus esse solet, christianae humilitatis tam solidum fundamentum; ut omnino sperem Illustrissimum Dominum loannem non solum comitem, sicuti iam est, sed etiam quasi alterum Frisiae Orientalis Apostolum futurum: quae gloria longe antecellit omni regiae vel imperatoriae dignitari.
Quod attinet ad causas in aula Caesaris, scribet Summus Pontifex tum ad ipsum Caesarem, tum ad Nuncium suum Apostolicum, atque utrique negocia Illustrissimae D.V. diligentissimi commendabit. Ego quoque ad eumdem Nuncium scribam, quoniam magna mihi cum eo necessisitudo intercedit, et sine dubio cordi illi erunt quaecunque nomi ne vestro illi suggerentur. Precor Dominum Deum nostrum, ut spiritum suum sanotum, quem in corde Illustrissima D.V. et in corde illustrissimae coniugis vestrae tam vehementer accendit, alat quotidie, et augeat magis ac magia, ut nulla ventorum aut imbrium mundanarum persecutionum vi restingui possit. A vestra autem Illustrissima D. peto, ut me sibi addictissimum esse sciat, et si qua in re opera mea indiguerit, liberrime scribat; nam vel rem ipsam, vel certe bonam voluntatem semper inveniet. Datum Romae die 22 februarii 1602.
D. Comes Frisiae Orientalis.