Page:EBC 1601 11 06 0197.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime et Reverendissime Domine. Binas uno tempore ab Illustrissima D. Vestra litteras accepi, quibus mihi duo negotia commendabantur, et praeterea desiderium sanctae animae vestrae aperiebatur veniendi ad Urbem, dimettendae curae Pastoralis, et oollocandi in tuto salutem sempiternam. Quod ad negotia attinet, faciam omnino quod potero, sed non multum potero, quia pendet ab aliis permultis, qui non facile juribus suis cedunt. Cum de re pecuniaria agitur, mirum est, quam multis difficultatibus negotia impediantur. Quod vero ad pium desiderium pertinet adipiscendi pennas columbarum et volandi ad locum dulcissimae quietisi dicam Illustrissimae D. V. quod mihi occurrit. Non existimo solidiorem quietem, et veriorem salutis securitatem in ulla re posse reperiri, quam in Dei voluntate tota animi devotione perficienda. Illam Domini vocem praeter caeteras, semper amavi: Pater, transfer calicem hunc a me, verumtamen non mea, sed tua voluntas fiat. Empii sumus pretio magno: proinde ut servi emptitii simplicem obedientiam Domino nostro debemus. Dum nobis conscientia nostra vere renunciet, nos non quaesivisse, non optasse, non elegisse locum altiorem, nunc etiam honorem temporalem nobis cordi non esse, libentissime deposituros, si liceret: non video, cur in Dei voluntate per imperium Vicarii sui nobis expresse proposita, acquiescere non debeamus. Pastorale onus grave est, solilitudine et periculo plenum: nec minus Portasse gravis et periculosa est dignitas cardinalitia. Si opifici atque emptori nostro placuit nos in hae angustine et pericula vocare, qui sumus nos, qui dicamus illi: cur ita fecisti? Qui nos dilexit et animam suam pro nobis posuit, dicere dignatus est Petro, et in eo Pastoribus omnibus: Si amas me, pasce oves meas. Quis igitur erit, qui audeat Domino respondere, nolo pascere oves tuas, ne perdam salutem meam, nisi qui non Deum, sed se ipse amai? Verus Dei amator cum Apostolo dicet: Malo anathema esse a Christo pro fratribus
---page break---