Page:EBC 1601 09 26 0184.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime Princeps. Ego Dominationem V. Ill.mam pignoribus meis onerare dicor: re autem ipsa vestris pignoribus, iisque nobilissimis oneror. Et quamquam agnosco in bis muneribus propensionem erga me vestram, et gratias, ut par est,ago; tamen propositum mihi est, vacuas manus a muneribus gerere, atque hactenus pretiosa dona principum Virorum recusavi, vel remisi: quod meum institutum cum D.V. ser vare nolui, ne tam procul pretiosae illae pelles reportandae essent. Sed obnixe rogo, ut si me amat, talia amplila ad me non mittat, nisi de velit ea a me distrahi, et pretium pauperibus erogari: quod et de his, quae nunc misit, facere cogito. Georgium Alexandrum familiarem Illustrissimae Dominationis vestrae libentissime vidi, et negotia, quae perficienda detulit, optima voluntate complexus sum. Quod attinet ad plenariam Indulgentiam; Sanctissimus Dominus Noster jam dudum decrevit non esse concedendam deinceps, nisi maximis de causis. Itaque Cardinali Matthaeio, qui primus, ut inter nos conveneramus, de hac re mentionem fecit, Summus Pontifex praecise respondit, indulgentiam aliquam libenter se daturum, sed non plenariam. Reliqua negotia,quae per Dominum Marcellum Vestrum Secretarium expedienda erant, brevi,ut spero, conficientur omnia: nam idem Secretarius tum a Cardinali Matthaeio, tum a me rogatus, ea se quamprimum expediturum promisit. Laudo pietatem, et religionem animi vestri, quae spirat in iis, quae a Summo Pontifico tanta solicitudine postulatis, et de qua cum ab aliis multis, tum ab hoc ipso Domino Georgio Alexandro certior factus sum. Deus optimus maximus eam pietatem in pectore vostro confirmet,et augeat. Valeat Illustrissima Dominatio vostra, et mea opera,si qua in re opusfuerit, libere utatur. Romae die 26 Sept. 1601.