Page:EBC 1601 08 27 0178.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime e Reverendissime Domine. Nuncius de electione personae vestrae ad Ecclesiam Moguntinam non mihi solum, sed toti Romanae Curiae gratissimus fuit. Auxit vero laetitiam adventus Venerabilium virorum Domini Jacobi ab Elts, & Domini Viti Mileti, qui coram nobis exposuerunt, quanta bona de singulari fide, prudentia,integritate, aliisque praeclarissimis dotibus D.V. sperare possimus. Quae causa fuit, ut negotium confirmationis nullas omnino pateretur difficultates.
Itaque hac ipsa die in frequentissimo Senatu, summo omnium Patrum consensu & gratulatione, auctore Pontifico Maximo, res tota feliciter peracta est. Illud unum restat, ut Amplitudo vostra conceptae de se opinioni & expectationi respondeat. Patet virtuti vestrae campus latissimus de Ecclesia Dei, de Romano Imperio, ac potissimum de Germania tot haeresum morbo laborante bene merendi. Audimus quotidie non deesse animosos haereticos, qui libenter ad gremium Sanctae Matris Ecclesiae reverterentur, si invenirent, qui eos benigne exciperent, & anhelantibus ad aeternam vitam temporalia subministrarent. Beatissimus Pater noster Clemens Octavus, ut nos testes sumus, non exiguam summam in ejusmodi pietatis operibus insumit; sed non potest solus omnibus, quae se quotidie offerunt, necessitatibus subvenire. Equidem non dubito, quin D.V. caeterique catholici Germaniae Principes cordi habeant haereticorum, ac praesertim insignium conversionem: tamen praesens occasio respondendi littorie Amplitudinis vestrae, et desiderium,quo ardeo Germaniam adjuvandi, quocumque modo possum, impulit me ac coegit, ut hoc officium occurrendi cum fratribus iis, qui fatigati in via perditionis ad patriam redire festinant, D.V. commendarem. Quod religuum est, amicitiam, & gratiam D.V. toto corde amplecAor, paratus vicissim, omnibus in rebus in quibus opera vel studium meum negotiis vestris in Urbe utile futuru esse videbitur,praesto esse. Dominus Deus noster Amplitudinem vestram solicite fideliterque gregi dominico, in illis partibus praesidentem gratia sua tueatur ac dirigatrut cum venerit Princeps Pastorum, immarcescibilem gloriae coronam de manu ejus percipiatis. Romae die 27. August. 1601.