Page:EBC 1601 06 08 0160.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Legi tuas litteras, ad me et ad Summum Pontificem datas; quas nullo eidem modo reddendas existimavi. Etenim miratus esset vehementer, ejus modi litterarum genus ex Eremo prodiisse. Equidem religiosis viris om nia cupio, dummodo ea ad spiritum augendum, non autem ad sensus fovendos mulcendosque pertineant. Veri atque perfecti religiosi, disciplinam monasticam, quantumvis arduam atque difficilem, nunquam duram intolerandamque appellaverunt; sed vocaverunt eam potius jugum suave et onus leve; quibus eam nominibus etiam Christus affecit. Etenim ejusmodi vitae ratio, quanquam sensuum judicio tanquam aspera ac Aura rejiciatur, caritati tamen levis atque jucunda contingit. Quo fiebat, ut veris ac germanio illis eremitis adeo non esset durum, carni superflua denegare, ut etiam intolerandum videretur, eidem,quae sunt ad vitam necessaria, tribuere. Neque propterea aliquo immaturae mortis metu corripiebantur, immo praeclare secum actum iri existimabant, si quam primum soluti vinculis corporis, ab hoc tenebricoso carcere, in Christi Domini conspectum, qui est lux vera, prodiissent. Peto igitur a te, ut sanctorum Patrum vitas attente percurras, diligenterque Dei optimi Max. in te beneficia perpendas, a quo in istum tam altum Christianae vitae locum vocatus es; neque paratam ab ilio laborum ac molestiarum mercedem tibi e manibus elabi patiaris. Nemini jejunium vel oratio vitam ademit; aegritudo quidem certe, ob id contrasta, quod eo, quod concupiscimus, careamus, mortem solet maturiorem efficere. Itaque legendo meditandoque exhilarandus est animus; illudque sedulo cogitandum, quam parvo Deus precio aeternam coelestis Regni felicitatem nobis addicat; cum eam velit esse mercedem levissimae hominum operae, brevissimique laboris. Quod licet cognoscere, si velis, ex iis, quae a D. Bernardo traduntur, in extrema parte sermonis trigesimi in Cantica. Tum profecto intelliges, quam sit indecorum ac turpe viro religioso, nimia tuendae valetudinis cura torqueri. Ac, ne postulatum tuum Pont. Summo deferrem, fuit in primis causae, quod narras, rem totam Congregationis
---page break---