Page:EBC 1601 01 24 0148.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

1Admodum illustris et R.me Domine.
Tanta est serenissimi Regis Poloniae in Episcopis nominandis maturitas, ut periculum nullum sit, ne quos ille nominavit, summus Pontifex reprobet, vel non ea,qua par est, celeritate confirmet. Itaque nulla mea in hac re industria vel diligentia necessaria erit quae tamen ut non desideretur, omnino perficiam. In retentione beneficiorum quae personalem residentiam requirant, paulo fortasse major difficultas erit; sed in ea quoque superanda, quantum justitia et conscientia patientur, laborare non recusabo. Quod si qua in re alia R.ma Dominatio Vestra opera mea uti voluerit, paratum semper inveniet. Valeat in annos plurimos, et mei sit memor in sanctis precibus suis. Romae die 24 januarii 1601.