Page:EBC 1601 01 18 0144.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Clarissime Domine. Quod gratia Spiritus sancti cor tuum potenti sua virtute ad veram lucem aspiciendam, et amandam converterit; et laetor ex animo, et gratias ipsi Patri luminum, quantas possum, ago. Quod vero ad hoc efficiendum scriptis meis providentia divina uti voluerit, exulto, mihi crede, pro fructu; sed inani non efferor gloria. Satis enim imperfectum meum novi: neque ignoro virtutem Dei, ut Apostolus ait, in infirmitate perfici, id est tanto illustrius Dei potentiam enitescere, quanto per instrumenta infirmiora operatur. Magnum Dei donum est agnitio verae Ecclesiae, in qua sola reconciliantur homines Deo, et spem solidam concipiunt adipiscendae salutis aeternae: haec videlicet est illa pretiosissima margarita, quam qui invenit, venditis omnibus comparare studet. Neque metuendum est, ne si propter fidem patrimonium amittamus, fame nobis, et frigore pereundum sit, cum Dominus dicat: Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Sed etiamsi o rapinam bonorum nostrorum, ut Apostoli verbis utar, sine spe talia rursus acquirendi, pati nos oporteret; non ideo minore ardore animi in verae fidei professionem, et praedicationem incumbere deberemus: non enim sunt condignae passiones hujus temperie ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Pontifex Maximus optimam voluntatem erga te gerit, et brevi dabit operam, ut res necessariae tibi et tuis ad vitam honeste transigendamnon desint. Sed si forte diutius res differretur, quam par esset, ob distantiam regionum, et plurima negocia, quibus optimus Pontifex quotidie pene oburuitur; velim ad mentem revoces,quod Moses populo in angustiis posito dicebat: Ten tai vos Dominus Deus vester, ut sciai,an diligatis eum. Ego pro mea virili non deero, tum precibus apud Deum, ut opus bonum, quod in te coepit, ipse perficiat, tum apud homines, ut temporalia subministreniis, quos a Patre coelesti ad regnum aeternum vocari vident. Vale clarissime vir, confortare in Domino, viriliter age, omnem solicitudinem tuam in Deum projicite, quoniam ipsi est cura de nobis. Romae, die 18 januar anno 1601
D. Justus Clavinus