Page:EBC 1600 10 06 0124.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

R.de in Christo Pater. Haesi diu, deberemne Summo Pontifici significare quae ad me R. V. scripsit, an non. Veritus sum, ne nimium illum contristarem, et incommodum aliquod crearem personae illi quae fortasse ex repentino solum mota fulminavit et tonuit. Novi enim hominem bonae naturae, et cito moveri, et cito conquiescere. Cum R. V. conscientiae bonae testimonium habeat, quid metuit? Ignorat veritatem omnia vincere? Si necesse fuerit iureiurando suspicionem purgare, quis prohibet id facere? Non opinar fulminantem illum hominem spernere iusiurandum. Quamvis autem non putaverim utile, ut rem totam Pontifici aperirem, tamen proxima die Iovis dicam ei aliquid de suspicione concepta; et si R. V. cupit ut ex ore Pontificis ad vos vel ad personam illam scribam aliquid quo suspicio tollatur, significet uno verbo, et libenter faciam: nescio enim an vobis consilium hoc probetur. Vale R.de Pater, memor mei in sanctis orationibus et sacrificiis tuis. Datum Romae die 6 octobris 1600.
R.V.
Patri Iohanni Vivario Aquensi.